Canis ad agnum
- Printer-friendly version
- 120 reads
Inter capellas agno palanti canis "Stulte" inquit "erras; non est hic mater tua."
Ovesque segregatas ostendit procul.
"Non illam quaero quae cum libitum est concipit, dein portat onus ignotum certis mensibus, novissime prolapsam effundit sarcinam; verum illam quae me nutrit admoto ubere, fraudatque natos lacte ne desit mihi."
"Tamen illa est potior quae te peperit." "Non ita. Beneficium sane magnum natali dedit, ut expectarem lanium in horas singulas! Unde illa scivit niger an albus nascerer? Age porro, parere si voluisset feminam, quid profecisset cum crearer masculus? Cuius potestas nulla in gignendo fuit, cur hac sit potior quae iacentis miserita est, dulcemque sponte praestat benevolentiam? Facit parentes bonitas, non necessitas."
His demonstrare voluit auctor versibus obsistere homines legibus, meritis capi.
![]() | The CiffCiaff is seeking intrepid volunteers to add contents or translate the existing one. If you’d like to help contact us! |
