Main menu

Arbores in deorum tutela

Olim quas vellent esse in tutela sua divi legerunt arbores. Quercus Iovi, at myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
Minerva admirans quare steriles sumerent interrogavit. Causam dixit Iuppiter: "Honorem fructu ne videamur vendere."
"At mehercules narrabit quod quis voluerit, oliva nobis propter fructum est gratior."
Tum sic deorum genitor atque hominum sator: "O nata, merito sapiens dicere omnibus. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria."
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

vote: 
No votes yet
Author: 
Latin
Share
The CiffCiaff is seeking intrepid volunteers to add contents or translate the existing one.
If you’d like to help contact us!
© 2010 CiffCiaff.org.