Main menu

Auctor

Aesopi ingenio statuam posuere Attici, servumque collocarunt aeterna in basi, patere honoris scirent ut cuncti viam nec generi tribui sed virtuti gloriam.
Quoniam occuparat alter ut primus foret, ne solus esset, studui, quod superfuit.
Nec haec invidia, verum est aemulatio.
Quodsi labori faverit Latium meo, plures habebit quos opponat Graeciae.
Si Livor obtrectare curam voluerit, non tamen eripiet laudis conscientiam.
Si nostrum studium ad aures pervenit tuas, et arte fictas animus sentit fabulas, omnem querellam submovet felicitas.
Sin autem rabulis doctus occurrit labor, sinistra quos in lucem natura extulit, nec quidquam possunt nisi meliores carpere, fatale exilium corde durato feram, donec Fortunam criminis pudeat sui.

vote: 
No votes yet
Author: 
Latin
Share
The CiffCiaff is seeking intrepid volunteers to add contents or translate the existing one.
If you’d like to help contact us!
© 2010 CiffCiaff.org.