Loading
Pugna murium et mustelarum
- Printer-friendly version
- 123 reads
Cum victi mures mustelarum exercitu (historia, quot sunt, in tabernis pingitur) fugerent et artos circum trepidarent cavos, aegre recepti, tamen evaserunt necem: duces eorum, qui capitibus cornua suis ligarant ut conspicuum in proelio haberent signum quod sequerentur milites, haesere in portis suntque capti ab hostibus; quos immolatos victor avidis dentibus capacis alvi mersit tartareo specu.
Quemcumque populum tristis eventus premit, periclitatur magnitudo principium, minuta plebes facili praesidio latet.
vote:
Latin
![]() | The CiffCiaff is seeking intrepid volunteers to add contents or translate the existing one. If you’d like to help contact us! |
© 2010 CiffCiaff.org.
