Main menu

Phaedrus

Tu qui nasute scripta destringis mea, et hoc iocurum legere fastidis genus, parva libellum sustine patientia, severitatem frontis dum placo tuae et in coturnis prodit Aesopus novis: "Utinam nec umquam Pelii in nemoris iugo pinus bipenni concidisset Thessala, nec ad professae mortis audacem viam fabricasset Argus opere Palladio ratem, inhospitalis prima quae Ponti sinus patefecit in perniciem Graium et Barbarum.
Namque et superbi luget Aeetae domus, et regna Peliae scelere Medeae iacent, quae, saevum ingenium variis involvens modis, illinc per artus fratris explicuit fugam, hic caede patris Peliadum infecit manus." Quid tibi videtur? "Hoc quoque insulsum est", ait
"falsoque dictum, longe quia vetustior Aegea Minos classe predomuit freta, iustique vindicavit exemplum imperi."
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, si nec fabellae et iuvant nec fabulae?
Noli molestus esse ominino litteris, maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
Hoc illis dictum qui stultitia nausiant et, ut putentur sapere, caelum vituperant.

vote: 
No votes yet
Author: 
Latin
Share
The CiffCiaff is seeking intrepid volunteers to add contents or translate the existing one.
If you’d like to help contact us!
© 2010 CiffCiaff.org.