Loading
Mustela et homo
- Printer-friendly version
- 115 reads
Mustela ab homine prensa cum instantem necem effugere vellet: «Parce, quaeso» inquit «mihi, quae tibi molestis muribus purgo domum».
Respondit ille: «Faceres si causa mea, gratum esset et dedissem veniam supplici.
Nunc quia laboras, ut fruaris reliquiis, quas sunt rosuri, simul et ipsos devores, noli imputare vanum beneficium mihi».
Atque ita locutus improbam leto dedit.
Hoc in se dictum debent illi agnoscere, quorum privata servit utilitas sibi, et meritum inane iactant imprudentibus.
vote:
Latin
![]() | The CiffCiaff is seeking intrepid volunteers to add contents or translate the existing one. If you’d like to help contact us! |
© 2010 CiffCiaff.org.
