Loading
Canis parturiens
- Printer-friendly version
- 143 reads
Habent insidias hominis blanditiae mali: quas ut vitemus versus subiecti monent.
Canis parturiens cum rogasset alteram, ut fetum in eius tugurio deponeret, facile impetravit: dein reposcenti locum preces admovit, tempus exorans breve, dum firmiores catulos posset ducere.
Hoc quoque consumpto flagitare validius cubile coepit. «Si mihi et turbae meae par» inquit «esse potueris, cedam loco».
vote:
Latin
![]() | The CiffCiaff is seeking intrepid volunteers to add contents or translate the existing one. If you’d like to help contact us! |
© 2010 CiffCiaff.org.
