Main menu

Phaedrus

Latin

APPENDIX PEROTTINA

Prologus

idem poeta 

Prologus.
Poeta ad Particulonem 

Cum destinassem terminum operi statuere, in hoc ut aliis asset materiae satis, consilium tacito corde damnavi [meum] nam si quis etiam talis est tituli [appetens], quo pacto divinabit quidnam omiserim, ut illud ipse incipiat famae tradere, sua cuique cum sit animi cogitatio colorque proprius? Ergo non levitas mihi, sed certa ratio causam scribendi dedit.

Prologus 
Phaedri libellos legere si desideras, vaces oportet, Eutyche, a negotiis, ut liber animus sentiat vim carminis.
"Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum, momentum ut horae pereat officiis meis." 
Non ergo causa est manibus id tangi tuis, quod occupatis auribus non convenit.
Fortasse dices: "Aliquae venient feriae, quae me soluto pectore ad studium vocent."

Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam

Papilio vespam prope volantem viderat: "O sortem iniquam! Dum vivebant corpora, quorum ex reliquiis animam nos accepimus, ego eloquens in pace, fortis proeliis, arte omni princeps inter aequalis fui; en cuncta levitas putris et volito cinis.

Tu, qui fuisti mulus clitellarius, quemcumque visum est laedis infixo aculeo."

At vespa dignam memoria vocem edidit: "Non qui fuerimus, sed qui nunc simus, vide."

Multi viverent si salutis gratia parvi facerent fortunas

Canes effugere cum iam non possit fiber

(Graeci loquaces quem dixerunt castorem et indiderunt bestiae nomen dei, illi qui iactant se verborum copia), abripere morsu fertur testiculos sibi, quia propter illos sentiat sese peti.

Divina quod ratione fieri non negem; venator namque simul invenit remedium, omittit ipsum persequi et revocat canes.

Hoc si praestare possent homines, ut suo vellent carere, tuti posthac viverent; haud quisquam insidias nudo faceret corpori.

Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda

Cum blandiretur iuveni meretrix perfida, et ille laesus multis saepe iniuriis tamen praeberet sese facilem mulieri, sic insidiatrix: "Omnes muneribus licet contendant, ego te plurimi facio tamen."

Iuvenis recordans quotiens deceptus foret: "Lubenter," inquit, "mea lux, hanc vocem audio, non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi."

Multos verbis blandos esse, pectore infideles

Cum venatorem celeri pede fugeret lepus et a bubulco visus veprem inreperet: "Per te oro superos perque spes omnes tuas, ne me indices, bubulce; nihil umquam mali huic agro feci." Et rusticus: "Ne timueris; late securus." Iamque venator sequens: "Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?"

"Venit, sed abiit hac ad laevam," et dexteram demonstrat nutu partem. Venator citus non intellexit seque e conspectu abstulit.

Nullum maledictum esse gravius conscientia

Cum servus nequam Socrati male diceret, uxorem domini qui corrupisset sui, idque ille sciret notum circumstantibus, "Places tibi" inquit "quia cui non debes places; sed non impune, quia cui debes non places."

Multos lacessere debiles et cedere fortibus

Odiosa cornix super ovem consederat; quam dorso cum tulisset invita et diu, "Hoc" inquit "si dentato fecisses cani, poenas dedisses." Illa contra pessima: "Despicio inermes, eadem cedo fortibus; scio quem lacessam, cui dolosa blandiar.

ideo senectam mille in annos prorogo."

Pages

The CiffCiaff is seeking intrepid volunteers to add contents or translate the existing one.
If you’d like to help contact us!
Subscribe to RSS - Phaedrus
© 2010 CiffCiaff.org.